monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 21
Christus virgo, Mater virginis nostri Virgo perpetua, mater, et virgo. Iesus enim clausis ingressus est ostiis, et in sepulcro eius, quod novum, et in petra durissima fuerat excisum, nec antea quis, nec postea positus est. Hortus conclusus, fons signatus : de quo fonte ille fluvius manat iuxta Ioel (3. 18), qui irrigat torrentem, vel funium, vel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabantur ; spinarum, quae suffocabant sementem patrisfamilias. Haec est porta orientalis, ut ait Ezechiel, semper clausa, et lucida, et operiens in se, vel ex se proferens Sancta sanctorum; per quam sol iustitiae, et Pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur, et egreditur. Respondeant mihi, quomodo Iesus ingressus est clausis ostiis, cum palpandas manus, et latus considerandum, et ossa carnemque monstraverit, ne veritas corporis, phantasma putaretur; et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater, et virgo. Virgo post partum, mater ante quam nupta. Igitur, ut dicere coeperamus, Christus virgo, virgo Maria, utrique sexui virginitatis dedicavere principia. Apostoli, vel virgines, vel post nuptias continentes. Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut virgines eliguntur, aut vidui, aut certe post Sacerdotium in aeternum pudici. Quid nobismetipsis illudimus, et irascimur, si subantibus nobis semper ad coitum, praemia pudicitiae denegentur? Volumus opipare comedere, uxorum adhaerere complexibus, et in numero virginum, et viduarum regnare cum Christo. Idem ergo habebit fames praemium, et ingluvies, sordes, et munditiae, saccus, et sericum? Lazarus recepit mala in vita sua, et dives ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus est carnis bonis dum adviveret: sed diversa post mortem tenent loca : MISERIAE DELICUS, et deliciae miseriis commutantur. In nostro arbitrio est, vel Lazarum sequi, vel divitem.